previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE NECESSITATE

Abominandae quoque necessitatis amarissimae leges et truculentissima imperia cum urbem nostram tum etiam exteras gentes multa non intellectu tantum, sed etiam auditu grauia perpeti coegerunt.


Nam aliquot aduersis proeliis secundo Punico bello exhausta militari iuuentute Romana senatus auctore Ti. Graccho consule censuit uti publice serui ad usum propulsandorum hostium impetum emerentur, eaque de re per tribunos pl. apud populum lata rogatione tres creati sunt uiri, qui quattuor et uiginti milia seruorum conparauerunt adactosque iure iurando strenuam se fortemque operam daturos, quoad Poeni essent in Italia, laturos arma in castra miserunt. ex Apulia etiam et a Paediculis septuaginta atque cc ad supplementum equitatus sunt empti. quanta uiolentia est casus acerbi! quae ciuitas ad id tempus ingenuae quoque originis capite censos habere milites fastidierat, eadem cellis seruilibus extracta corpora et a pastoralibus casis collecta mancipia uelut praecipuum firmamentum exercitui suo adiecit. cedit ergo interdum generosus spiritus utilitati et fortunae uiribus succumbit, ubi, nisi tutiora consilia legeris, speciosa sequenti concidendum est.

Cannensis autem clades adeo urbem nostram uehementer confudit, ut M. Iunio Pera dictatore rem publicam administrante spolia hostium adfixa templis deorum numini consecrata instrumento militiae futura conuellerentur, ac praetextati pueri arma induerent, addictorum etiam et capitali crimine damnatorum sex milia conscriberentur. quae, si per se aspiciantur, aliquid ruboris habeant, si autem admotis necessitatis uiribus ponderentur, saeuitiae temporis conuenientia praesidia uideantur.

Propter eandem cladem senatus Otacilio, qui Siciliam, Cornelio Mammulae, qui Sardiniam pro praetoribus obtinebant, querentibus quod neque stipendium neque frumentum classibus eorum et exercitibus socii praeberent, adfirmantibus etiam ne habere quidem eos unde id praestare possent, rescripsit aerarium longinquis inpensis non sufficere: proinde quo pacto tantae inopiae succurrendum esset ipsi uiderent. his litteris quid aliud quam imperii sui gubernacula e manibus abiecit Siciliamque et Sardiniam, benignissimas urbis nostrae nutrices, gradus et stabilimenta bellorum, tam multo sudore et sanguine in potestatem redactas paucis uerbis, te scilicet Necessitate iubente, dimisit.


Eadem Casilinates obsidione Hannibalis clausos alimentorumque facultate defectos lora necessariis uinculorum usibus subducta eque scutis detractas pelles feruenti resolutas aqua mandere uoluisti. quid illis, si acerbitatem casus intueare, miserius, si constantiam respicias, fidelius? qui, ne a Romanis desciscerent, tali uti cibi genere sustinuerunt, cum pinguissima arua sua fertilissimosque campos moenibus suis subiectos intuerentur. itaque Campanae urbis, quae Punicam feritatem deliciis suis cupida fouit, in propinquo situm Casilinum, † moderarum uirtute clarum, perseuerantis amicitiae pignore impios oculos uerberauit.


In illa obsidione et fide cum trecenti Praenestini permanerent, euenit ut ex his quidam murem captum ducentis potius denariis uendere quam ipse potius leniendae famis gratia consumere mallet. sed, credo, deorum prouidentia effectum et uenditori et emptori quem uterque merebatur exitum adtribuit: auaro enim et fame consumpto manubiis sordium suarum frui non licuit, aequi animi uir ad salutarem inpensam faciendam care quidem, uerum necessarie conparato cibo uixit.


C. autem Mario Cn. Carbone consulibus ciuili bello cum L. Sulla dissidentibus, quo tempore non rei publicae uictoria quaerebatur, sed praemium uictoriae res erat publica, senatus consulto aurea atque argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, conflata sunt: digna enim causa erat, hine an illi crudelitatem suam proscriptione ciuium satiarent, ut di immortales spoliarentur! non ergo patrum conscriptorum uoluntas, sed taeterrimae necessitatis truculenta manus illi consulto stilum suum inpressit.


Diui Iuli exercitus, id est inuicti ducis inuicta dextera, cum armis Mundam clausisset aggerique extruendo materia deficeretur, congerie hostilium cadauerum quam desiderauerat altitudinem instruxit eamque tragulis et pilis, quia roboreae sudes deerant, magistra nouae molitionis necessitate usus uallauit.


Atque ut diuinam filii mentionem caelesti patris recordationi subnectam, cum effusurus se in nostras prouincias Parthorum rex Phraates uideretur, uicinaeque imperio eius regiones subito indicti tumultus denuntiatione quaterentur, tanta in Bosporano tractu commeatus penuria incessit, uti vi milibus denariis singula uasa olei frumentique modiis totidem mancipia permutarentur. sed amarissimam tempestatem Augusti cura tutelae tunc terrarum uacans dispulit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • Harper's, Calagurris
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INTERCESSIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALAGURRIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASILI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MUNDA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: